Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.11.1 Cic. Fam. 8.11.2 (English) >>Cic. Fam. 8.11.4

8.11.1 non diu sed acriter nos tuae supplicationes torserunt ; incideramus enim in difficilem nodum. nam Curio tui cupidissimus, quoi omnibus rationibus comitiales dies eripiebantur, negabat se ullo modo pati posse decerni supplicationes, ne quod furore Pauli adeptus esset boni sua culpa videretur amisisse et praevaricator causae publicae existimaretur. itaque ad pactionem descendimus, et confirmarunt consules se his supplicationibus in hunc annum non usuros. plane quod utrasque consulibus gratias agas est, Paulo magis certe ; nam Marcellus sic respondit ei, spem in istis supplicationibus non habere, Paulus, se omnino in hunc annum non edicturum. 8.11.2 renuntiatum nobis erat Hirrum diutius dicturum. prendimus eum ; non modo non fecit sed, cum de hostiis ageretur et posset rem impedire si ut numeraretur, postularet, tacuit; tantum Catoni assensus est, qui de te locutus honorifice non decrerat supplicationes; tertius ad hos Favonius accessit. Quare pro cuiusque natura et instituto gratiae sunt agendae: his, quod tantum voluntatem ostenderunt, pro sententia, cum impedire possent, non pugnarunt; Curioni vero, quod de suarum actionum cursu tua causa deflexit. Nam Furnius et Lentulus, ut debuerunt, quasi eorum res esset, una nobiscum circumierunt et laborarunt. Balbi quoque Cornelii operam et sedulitatem laudare possum; nam cum Curione vehementer locutus est et eum, si aliter fecisset, iniuriam Caesari facturum dixit, tum eius fidem in suspicionem adduxit. Decrerant quidam, qui *** neque transigi volebant, Domitii, Scipiones; quibus hac re ad intercessionem evocandam interpellantibus venustissime Curio respondit se eo libentius non intercedere, quod quosdam, qui decernerent, videret confici nolle.


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.11.1 Cic. Fam. 8.11.2 (English) >>Cic. Fam. 8.11.4

Powered by PhiloLogic